BEDA IL VENERABILE HISTORIA ECCLESIASTICA GENTIS ANGLORUM PDF

The first twenty-one chapters, covering the period before the mission of Augustine , are compiled from earlier writers such as Orosius , Gildas , Prosper of Aquitaine , the letters of Pope Gregory I , and others, with the insertion of legends and traditions. After , documentary sources that Bede took pains to obtain throughout England and from Rome are used, as well as oral testimony, which he employed along with critical consideration of its authenticity. This is impressive; nevertheless, the Historia, like other historical writing from this period has a lower degree of objectivity than modern historical writings. It seems to be a mixture of fact, legend, and literature.

Author:Kazidal Mik
Country:Burundi
Language:English (Spanish)
Genre:Travel
Published (Last):3 July 2007
Pages:220
PDF File Size:3.72 Mb
ePub File Size:9.2 Mb
ISBN:659-9-25032-516-6
Downloads:57289
Price:Free* [*Free Regsitration Required]
Uploader:Kazirg



Quae per miliapassuum DCCC in Boream longa, latitudinis habet milia CC, exceptis dumtaxat prolixioribus diuersorum promontoriorum tractibus, quibus efficitur, ut circuitus eius quadragies octies LXXV milia conpleat. Habet a meridie Galliam Belgicam, cuius proximum litus transmeantibus aperit ciuitas, quae dicitur Rutubi portus, a gente Anglorum nunc corrupte Reptacastir uocata, interposito mari a Gessoriaco Morynorum gentis litore proximo, traiectu milium L, siue, ut quidam scripsere, stadiorum CCCCL.

A tergo autem, unde Oceano infinito patet, Orcadas insulas habet. Opima frugibus atque arboribus insula, et alendis apta pecoribus ac iumentis; uineas etiam quibusdam in locis germinans; sed et auium ferax terra marique generis diuersi; fluuiis quoque multum piscosis ac fontibus praeclara copiosis, et quidem praecipue issicio abundat, et anguilla.

Capiuntur autem saepissime et uituli marini, et delphines, nec non et balenae; exceptis uariorum generibus concyliorum; in quibus sunt et musculae, quibus inclusam saepe margaritam omnis quidem coloris optimam inueniunt, id est et rubicundi, et purpurei, et iacintini, et prasini, sed maxime candidi.

Sunt et cocleae satis superque abundantes, quibus tinctura coccinei coloris conficitur, cuius rubor pulcherrimus nullo umquam solis ardore, nulla ualet pluuiarum iniuria pallescere; sed quo uetustior, eo solet esse uenustior.

Habet fontes salinarum, habet et fontes calidos, et ex eis fluuios balnearum calidarum omni aetati et sexui per distincta loca iuxta suum cuique modum accommodos. Aqua enim, ut sanctus Basilius dicit, feruidam qualitatem recipit, cum per certa quaedam metalla transcurrit, et fit non solum calida, sed et ardens. Quae etiam uenis metallorum, aeris, ferri, et plumbi, et argenti, fecunda, gignit et lapidem gagatem plurimum optimumque; est autem nigrogemmeus, et ardens igni admotus, incensus serpentes fugat, adtritu calefactus adplicita detinet, aeque ut sucinum.

Erat et ciuitatibus quondam XX et VIII nobilissimis insignita, praeter castella innumera, quae et ipsa muris turribus, portis, ac seris erant instructa firmissimis. Et quia prope sub ipso septentrionali uertice mundi iacet, lucidas aestate noctes habet; ita ut medio saepe tempore noctis in quaestionem ueniat intuentibus, utrum crepusculum adhuc permaneat uespertinum, an iam aduenerit matutinum, utpote nocturno sole non longe sub terris ad orientem boreales per plagas redeunte; unde etiam plurimae longitudinis habet dies aestate, sicut et noctes contra in bruma, sole nimirum tunc Lybicas in partes secedente, id est horarum X et VIII; plurimae item breuitatis noctes aestate, et dies habet in bruma, hoc est sex solummodo aequinoctialium horarum; cum in Armenia, Macedonia, Italia, ceterisque eiusdem lineae regionibus longissima dies siue nox XV, breuissima VIIII conpleat horas.

Haec in praesenti, iuxta numerum librorum, quibus lex diuina scripta est, quinque gentium linguis, unam eandemque summae ueritatis et uerae sublimitatis scientiam scrutatur, et confitetur, Anglorum uidelicet, Brettonum, Scottorum, Pictorum et Latinorum, quae meditatione scripturarum ceteris omnibus est facta communis.

In primis autem haec insula Brettones solum, a quibus nomen accepit, incolas habuit; qui de tractu Armoricano, ut fertur, Brittaniam aduecti, australes sibi partes illius uindicarunt. Et cum plurimam insulae partem, incipientes ab Austro, possedissent, contigit gentem Pictorum de Scythia, ut perhibent, longis nauibus non multis Oceanum ingressam, circumagente flatu uentorum, extra fines omnes Brittaniae Hiberniam peruenisse, eiusque septentrionales oras intrasse, atque inuenta ibi gente Scottorum, sibi quoque in partibus illius sedes petisse, nec inpetrare potuisse.

Est autem Hibernia insula omnium post Brittaniam maxima, ad occidentem quidem Brittaniae sita; sed sicut contra Aquilonem ea breuior, ita in meridiem se trans illius fines plurimum protendens, usque contra Hispaniae septentrionalia, quamuis magno aequore interiacente peruenit. Ad hanc ergo usque peruenientes nauigio Picti, ut diximus, petierunt in ea sibi quoque sedes et habitationem donari.

Nouimus insulam aliam esse non procul a nostra contra ortum solis, quam saepe lucidioribus diebus de longe aspicere solemus. Hanc adire si uultis, habitabilem uobis facere ualetis; uel, siqui restiterit, nobis auxiliariis utimini. Cumque uxores Picti non habentes peterent a Scottis, ea solum condicione dare consenserunt, ut ubi res ueniret in dubium, magis de feminea regum prosapia quam de masculina regem sibi eligerent; quod usque hodie apud Pictos constat esse seruatum.

Procedente autem tempore, Brittania post Brettones et Pictos tertiam Scottorum nationem in Pictorum parte recepit; qui duce Reuda de Hibernia progressi, uel amicitia uel ferro sibimet inter eos sedes, quas hactenus habent, uindicarunt; a quo uidelicet duce usque hodie Dalreudini uocantur, nam lingua eorum daal partem significat.

Hibernia autem et latitudine sui status, et salubritate ac serenitate aerum multum Brittaniae praestat, ita ut raro ibi nix plus quam triduana remaneat; nemo propter hiemem aut faena secet aestate, aut stabula fabricet iumentis; nullum ibi reptile uideri soleat, nullus uiuere serpens ualeat; nam saepe illo de Brittania adlati serpentes, mox ut, proximante terris nauigio, odore aeris illius adtacti fuerint, intereunt; quin potius omnia pene, quae de eadem insula sunt, contra uenenum ualent.

Denique uidimus, quibusdam a serpente percussis, rasa folia codicum, qui de Hibernia fuerant, et ipsam rasuram aquae inmissam ac potui datam, talibus protinus totam uim ueneni grassantis, totum inflati corporis absumsisse ac sedasse tumorem. Diues lactis ac mellis insula, nec uinearum expers, piscium uolucrumque, sed et ceruorum caprearumque uenatu insignis. Haec autem proprie patria Scottorum est; ab hac egressi, ut diximus, tertiam in Brittania Brettonibus et Pictis gentem addiderunt.

Est autem sinus maris permaximus, qui antiquitus gentem Brettonum a Pictis secernebat, qui ab occidente in terras longo spatio erumpit, ubi est ciuitas Brettonum munitissima usque hodie, quae uocatur Alcluith; ad cuius uidelicet sinus partem septentrionalem Scotti, quos diximus, aduenientes sibi locum patriae fecerunt. Regressus in Galliam, legiones in hiberna dimisit, ac DCtas naves utriusque commodi fieri imperavit; quibus iterum in Brittaniam primo vere transvectus, dum ipse in hostem cum exercitu pergit, naves in anchoris stantes tempestate correptae vel conlisae inter se, vel arenis inlisae ac dissolutae sunt; ex quibus XL perierunt, ceterae cum magna difficultate reparatae sunt.

Caesaris equitatus primo congressu a Brittanis victus, ibique Labienus tribunus occisus est. Secundo proelio cum magno suorum discriminc victos Brittanos in fugam vertit. Inde ad flumen Tamensim profectus. In huius ulteriore ripa Cassobellauno duce inmensa hostium multitudo consederat, ripamque fluminis ac pene totum sub aqua uadum acutissimis sudibus praestruxerat; quarum uestigia sudium ibidem usque hodie uisuntur, et uidetur inspectantibus, quod singulae earum ad modum humani femoris grossae, et circumfusae plumbo inmobiliter erant in profundum fluminis infixae.

Quod ubi a Romanis deprehensum ac uitatum est, barbari legionum impetum non ferentes, siluis sese abdidere, unde crebris eruptionibus Romanos grauiter ac saepe lacerabant. Quod exemplum secutae, urbes aliae conplures in foedus Romanorum uenerunt. Hisdem demonstrantibus, Caesar oppidum Cassobellauni inter duas paludes situm, obtentu insuper siluarum munitum, omnibusque rebus confertissimum tandem graui pugna cepit.

Exin Caesar a Brittanis reuersus in Galliam, postquam legiones in hiberna misit, repentinis bellorum tumultibus undique circumuentus et conflictatus est. Itaque expeditionem in Brittaniam mouit, quae excitata in tumultum propter non redhibitos transfugas uidebatur; transuectus in insulam est, quam neque ante Iulium Caesarem, neque post eum quisquam adire ausus fuerat, ibique sine ullo proelio ac sanguine intra paucissimos dies plurimam insulae partem in deditionem recepit.

Orcadas etiam insulas ultra Brittaniam in oceano positas, Romano adiecit imperio, ac sexto, quam profectus erat, mense Romam rediit, filioque suo Brittanici nomen inposuit. Hoc autem bellum quarto imperii sui anno conpleuit, qui est annus ab incarnatione Domini XLVI; quo etiam anno fames grauissima per Syriam facta est, quae in Actibus Apostolorum per prophetam Agabum praedicta esse memoratur.

Ab eodem Claudio Uespasianus, qui post Neronem imperauit, in Brittaniam missus, etiam Uectam insulam, Brittaniae proximam a meridie, Romanorum dicioni subiugauit; quae habet ab oriente in occasum XXX circiter milia passuum, ab austro in boream XII, in orientalibus suis partibus mari sex milium, in occidentalibus trium, a meridiano Brittaniae littore distans. Succedens autem Claudio in imperium Nero, nihil omnino in re militari ausus est.

Unde inter alia Romani regni detrimenta innumera, Brittaniam pene amisit; nam duo sub eo nobilissima oppida illic capta atque subuersa sunt.

Hic natura saeuus, multis semper bellis lacessitus, fortissime quidem rempuplicam, sed laboriosissime rexit. Uictor ergo ciuilium bellorum, quae ei grauissima occurrerant, in Brittanias defectu pene omnium sociorum trahitur.

Ubi magnis grauibusque proeliis saepe gestis receptam partem insulae a ceteris indomitis gentibus, non muro, ut quidam aestimant, sed uallo distinguendam putauit.

Murus etenim de lapidibus, uallum uero, quo ad repellendam uim hostium castra muniuntur, fit de cespitibus, quibus circumcisis, e terra uelut murus exstruitur altus supra terram, ita ut in ante sit fossa, de qua leuati sunt cespites, supra quam sudes de lignis fortissimis praefiguntur.

Itaque Seuerus magnam fossam firmissimumque uallum, crebris insuper turribus conmunitum, a mari ad mare duxit. Ibique apud Eboracum oppidum morbo obiit.

Reliquit duos filios, Bassianum et Getam; quorum Geta hostis puplicus iudicatus interiit, Bassianus, Antonio cognomine adsumpto, regno potitus est. Quorum tempore Corausius quidam, genere quidem infimus, sed consilio et manu promptus, cum ad obseruanda Oceani litora, quae tunc Franci et Saxones infestabant, positus, plus in perniciem quam in profectum reipuplicae ageret, ereptam praedonibus praedam nulla ex parte restituendo dominis, sed sibi soli uindicando; accendens suspicionem, quia ipsos quoque hostes ad incursandos fines artifici neglegentia permitteret; quam ob rem a Maximiano iussus occidi purpuram sumsit, ac Brittanias occupauit; quibus sibi per VII annos fortissime uindicatis ac retentis, tandem fraude Allecti socii sui interfectus est.

Allectus postea ereptam Carausio insulam per triennium tenuit; quem Asclipiodotus praefectus praetorio obpressit, Brittaniamque post X annos recepit. Interea Diocletianus in oriente, Maximianus Herculius in occidente uastari ecclesias, affligi, interficique Christianos, decimo post Neronem loco praeceperunt; quae persecutio omnibus fere ante actis diuturnior atque inmanior fuit; nam per X annos incendiis ecclesiarum, proscriptionibus innocentum, caedibus martyrum incessabiliter acta est.

Denique etiam Brittaniam tum plurima confessionis Deo deuotae gloria sublimauit. Qui uidelicet Albanus, paganus adhuc, cum perfidorum principum mandata aduersum Christianos saeuirent, clericum quendam persecutores fugientem hospitio recepit; quem dum orationibus continuis ac uigiliis die noctuque studere conspiceret, subito diuina gratia respectus, exemplum fidei ac pietatis illius coepit aemulari, ac salutaribus eius exhortationibus paulatim edoctus, relictis idolatriae tenebris, Christianus integro ex corde factus est.

Cumque praefatus clericus aliquot diebus apud eum hospitaretur, peruenit ad aures nefandi principis confessorem Christi, cui necdum fuerat locus martyrii deputatus, penes Albanum latere.

Unde statim iussit milites eum diligentius inquirere. Qui cum ad tugurium martyris peruenissent, mox se sanctus Albanus pro hospite ac magistro suo, ipsius habitu, id est caracalla, qua uestiebatur, indutus, militibus exhibuit, atque ad iudicem uinctus perductus est.

Contigit autem iudicem ea hora, qua ad eum Albanus adducebatur, aris adsistere, ac daemonibus hostias offerre. Quin immo, quicumque his sacrificia simulacris obtulerit, aeternas inferni poenas pro mercede recipiet. Qui cum tormentis afficeretur acerrimis, patienter haec pro Domino, immo gaudenter ferebat.

At ubi iudex illum tormentis superari, uel a cultu Christianae religionis reuocari non posse persensit, capite eum plecti iussit. Cumque ad mortem duceretur, peruenit ad flumen, quod muro et harena, ubi feriendus erat, meatu rapidissimo diuidebatur; uiditque ibi non paruam hominum multitudinem utriusque sexus, condicionis diuersae et aetatis, quae sine dubio diuinitatis instinctu ad obsequium beatissimi confessoris ac martyris uocabatur, et ita fluminis ipsius occupabat pontem, ut intra uesperam transire uix posset.

Denique cunctis pene egressis, iudex sine obsequio in ciuitate substiterat. Igitur sanctus Albanus, cui ardens inerat deuotio mentis ad martyrium ocius peruenire, accessit ad torrentem, et dirigens ad caelum oculos, illico siccato alueo, uidit undam suis cessisse ac uiam dedisse uestigiis. Quod cum inter alios etiam ipse carnifex, qui eum percussurus erat, uidisset, festinauit ei, ubi ad locum destinatum morti uenerat, occurrere, diuino nimirum admonitus instinctu, proiectoque ense, quem strictum tenuerat, pedibus eius aduoluitur, multum desiderans, ut cum martyre, uel pro martyre, quem percutere iubebatur, ipse potius mereretur percuti.

Dum ergo is ex persecutore factus esset collega ueritatis et fidei, ac iacente ferro esset inter carnifices iusta cunctatio, montem cum turbis reuerentissimus Dei confessor ascendit; qui oportune laetus, gratia decentissima, quingentis fere passibus ab harena situs est, uariis herbarum floribus depictus, immo usque quaque uestitus; in quo nihil repente arduum, nihil praeceps, nihil abruptum, quem lateribus longe lateque deductum in modum aequoris natura conplanat, dignum uidelicet eum, pro insita sibi specie uenustatis, iam olim reddens, qui beati martyris cruore dicaretur.

In huius ergo uertice sanctus Albanus dari sibi a Deo aquam rogauit, statimque, incluso meatu, ante pedes eius fons perennis exortus est, ut omnes agnoscerent etiam torrentem martyri obsequium detulisse; neque enim fieri poterat, ut in arduo montis cacumine martyr aquam, quam in fluuio non reliquerat, peteret, si hoc oportunum esse non uideret.

Qui uidelicet fluuius, ministerio persoluto, deuotione conpleta, officii testimonium relinquens, reuersus est ad naturam. Decollatus itaque martyr fortissimus ibidem accepit coronam uitae, quam repromisit Deus diligentibus se. Sed ille, qui piis ceruicibus impias intulit manus, gaudere super mortuum non est permissus; namque oculi eius in terram una cum beati martyris capite deciderunt. Decollatus est ibi etiam tum miles ille, qui antea superno nutu correptus, sanctum Dei confessorem ferire recusauit; de quo nimirum constat, quia, etsi fonte baptismatis non est ablutus, sui tamen est sanguinis lauacro mundatus, ac regni caelestis dignus factus ingressu.

Tum iudex, tanta miraculorum caelestium nouitate perculsus, cessari mox a persecutione praecepit, honorem referre incipiens caedi sanctorum, per quam eos opinabatur prius a Christianae fidei posse deuotione cessare. Passus est autem beatus Albanus die. In quo uidelicet loco usque ad hanc diem curatio infirmorum, et frequentium operatio uirtutum celebrari non desinit.

Passi sunt ea tempestate Aaron et Iulius Legionum urbis ciues, aliique utriusque sexus diuersis in locis perplures, qui diuersis cruciatibus torti, et inaudita membrorum discerptione lacerati, animas ad supernae ciuitatis gaudia perfecto agone miserunt. Mansitque haec in ecclesiis Christi, quae erant in Brittania, pax usque ad tempora Arrianae uesaniae, quae, corrupto orbe toto, hanc etiam insulam extra orbem tam longe remotam, ueneno sui infecit erroris; et hac quasi uia pestilentiae trans oceanum patefacta, non mora, omnis se lues hereseos cuiusque, insulae noui semper aliquid audire gaudenti, et nil certi firmiter obtinenti infudit.

His temporibus Constantius, qui uiuente Diocletiano Galliam Hispaniamque regebat, uir summae mansuetudinis et ciuilitatis, in Brittania morte obiit. Hic Constantinum filium ex concubina Helena creatum imperatorem Galliarum reliquit.

Scribit autem Eutropius, quod Constantinus in Brittania creatus imperator, patri in regnum successerit; cuius temporibus Arriana heresis exorta, et in Nicena synodo detecta atque damnata, nihilominus exitiabile perfidiae suae uirus, ut diximus, non solum orbis totius, sed et insularum ecclesiis aspersit.

Qui cum adflictum et pene conlapsum reipuplicae statum uideret, Theodosium Hispanum uirum restituendae reipuplicae necessitate apud Syrmium purpura induit, Orientisque et Thraciae simul praefecit imperio. Qua tempestate Maximus uir quidem strenuus et probus, atque Augusto dignus, nisi contra sacramenti fidem per tyrannidem emersisset, in Brittania inuitus propemodum ab exercitu imperator creatus, in Galliam transiit.

Ibi Gratianum Augustum subita incursione perterritum, atque in Italiam transire meditantem, dolis circumuentum interfecit, fratremque eius Ualentinianum Augustum Italia expulit.

Ualentinianus in orientem refugiens, a Theodosio paterna pietate susceptus, mox etiam imperio restitutus est; clauso uidelicet intra muros Aquileiae, capto atque occiso ab eis Maximo tyranno.

Cuius temporibus Pelagius Bretto contra auxilium gratiae supernae uenena suae perfidiae longe lateque dispersit, utens cooperatore Iuliano de Campania, quem dudum amissi episcopatus intemperans cupido exagitabat; quibus sanctus Augustinus, sicut et ceteri patres orthodoxi, multis sententiarum catholicarum milibus responderunt, nec eorum tamen dementiam corrigere ualebant; sed, quod grauius est, correpta eorum uesania magis augescere contradicendo, quam fauendo ueritati uoluit emundari.

Quis caput obscuris contectum utcumque cauernis Tollere humo miserum propulit anguiculum? Aut hunc fruge sua aequorei pauere Britanni, Aut hic Campano gramine corda tumet. LIIII, ante biennium Romanae inruptionis, quae per Halaricum regem Gothorum facta est, cum gentes Halanorum, Sueuorum, Uandalorum, multaeque cum his aliae, protritis Francis, transito Hreno, totas per Gallias saeuirent, apud Brittanias Gratianus municeps tyrannus creatur, et occiditur.

Huius loco Constantinus ex infima militia propter solam spem nominis sine merito uirtutis eligitur; qui continuo, ut inuasit imperium, in Gallias transiit. Ibi saepe a barbaris incertis foederibus inlusus, detrimento magis reipuplicae fuit; unde mox, iubente Honorio, Constantius comes in Galliam cum exercitu profectus, apud Arelatem ciuitatem eum clausit, cepit, occidit; Constantemque filium eius, quem ex monacho Caesarem fecerat, Gerontius comes suus apud Uiennam interfecit.

Habitabant autem intra uallum, quod Seuerum trans insulam fecisse commemorauimus, ad plagam meridianam, quod ciuitates, farus, pontes, et stratae ibidem factae usque hodie testantur; ceterum ulteriores Brittaniae partes, uel eas etiam, quae ultra Brittaniam sunt, insulas iure dominandi possidebant.

Transmarinas autem dicimus has gentes, non quod extra Brittaniam essent positae; sed quia a parte Brettonum erant remotae, duobus sinibus maris interiacentibus, quorum unus ab orientali mari, alter ab occidentali, Brittaniae terras longe lateque inrumpit, quamuis ad se inuicem pertingere non possint.

Orientalis habet in medio sui urbem Giudi, occidentalis supra se, hoc est ad dexteram sui, habet urbem Alcluith, quod lingua eorum significat petram Cluith; est enim iuxta fluuium nominis illius. Ob harum ergo infestationem gentium Brettones legatos Romam cum epistulis mittentes, lacrimosis precibus auxilia flagitabant, subiectionemque continuam, dummodo hostis inminens longius arceretur, promittebant.

Quibus mox legio destinatur armata, quae, ubi insulam aduecta, et congressa est cum hostibus, magnam eorum multitudinem sternens, ceteros sociorum finibus expulit; eosque interim a dirissima depressione liberatos, hortata est instruere inter duo maria trans insulam murum, qui arcendis hostibus posset esse praesidio; sicque domum cum triumpho magno reuersa est.

At insulani murum, quem iussi fuerant, non tam lapidibus quam cespitibus construentes, utpote nullum tanti operis artificem habentes, ad nihil utilem statuunt. Fecerunt autem eum inter duo freta uel sinus, de quibus diximus, maris, per milia passuum plurima; ut, ubi aquarum munitio deerat, ibi praesidio ualli fines suos ab hostium inruptione defenderent.

Cuius operis ibidem facti, id est ualli latissimi et altissimi, usque hodie certissima uestigia cernere licet.

Incipit autem duorum ferme milium spatio a monasterio Aebbercurnig ad occidentem in loco, qui sermone Pictorum Peanfahel, lingua autem Anglorum Penneltun appellatur; et tendens contra occidentem terminatur iuxta urbem Alcluith.

Uerum priores inimici, ut Romanum militem abisse conspexerant, mox aduecti nauibus inrumpunt terminos, caeduntque omnia, et quasi maturam segetem obuia quaeque metunt, calcant, transeunt; unde rursum mittuntur Romam legati, flebili uoce auxilium inplorantes, ne penitus misera patria deleretur, ne nomen Romanae prouinciae, quod apud eos tam diu claruerat, exterarum gentium inprobitate obrutum uilesceret.

Rursum mittitur legio, quae inopinata tempore autumni adueniens, magnas hostium strages dedit, eosque, qui euadere poterant, omnes trans maria fugauit, qui prius anniuersarias praedas trans maria nullo obsistente cogere solebant. Tum Romani denuntiauere Brettonibus non se ultra ob eorum defensionem tam laboriosis expeditionibus posse fatigari; ipsos potius monent arma corripere, et certandi cum hostibus studium subire, qui non aliam ob causam, quam si ipsi inertia soluerentur, eis possent esse fortiores.

DISSECTING AC C# APPLICATION INSIDE SHARPDEVELOP PDF

Historia Ecclesiastica gentis Anglorum - Liber Primus

It was completed in about , [2] and Bede implies that he was then in his fifty-ninth year, which would give a birth date in or The Liber Vitae of Durham Cathedral names two priests with this name, one of whom is presumably Bede himself. The Life of Ceolfrith, written in about , records that only two surviving monks were capable of singing the full offices; one was Ceolfrith and the other a young boy, who according to the anonymous writer had been taught by Ceolfrith. The two managed to do the entire service of the liturgy until others could be trained.

EMPRENDEDOR DE EXITO RAFAEL ALCARAZ PDF

Historia ecclesiastica gentis Anglorum

Qui natus in territorio eiusdem monasterii, cum essem annorum septem, cura propinquorum datus sum educandus reuerentissimo abbati Benedicto, ac deinde Ceolfrido; cunctumque ex eo tempus uitae in eiusdem monasterii habitatione peragens, omnem meditandis scripturis operam dedi; atque inter obseruantiam disciplinae regularis, et cotidianam cantandi in ecclesia curam, semper aut discere, aut docere, aut scribere dulce habui. Nono decimo autem uitae meae anno diaconatum, tricesimo gradum presbyteratus, utrumque per ministerium reuerentissimi episcopi Iohannis, iubente Ceolfrido abbate, suscepi. La sua importanza per la religione cattolica fu riconosciuta in pieno solo nel , quando fu dichiarato Dottore della Chiesa , con il nome di San Beda il Venerabile. A questo decreto fece riferimento specifico la petizione che il cardinale Nicholas Patrick Stephen Wiseman e i vescovi inglesi indirizzarono alla Santa Sede nel , chiedendo che Beda fosse dichiarato dottore della Chiesa. Gli scritti di Beda sono classificati in scientifici , storici e teologici. De natura rerum, Tra gli scritti scientifici troviamo trattati di grammatica scritti per i suoi allievi , un lavoro sui fenomeni naturali De Rerum Natura e due sulla cronologia De temporibus e De temporum ratione.

Related Articles